- PODAGER
- PODAGERLatinis qui podagrâ laborat, Graece πόδαγρος. Claudian. Epigr. 42. v. ult.——— Stare nequit podager.In lemmate Aenigmatum Symposii, Miles potager, pro podager, ubi vulgo legitur, Miles Podagricus, qui sic describitur.Bellipotens olim saevis metuendus in armis,Sex pedes habuis, quos numquam nemo negavit.Nunc mihi vix duo sunt, inopem me copia fecit.Hinc apud Salmas. ad Lamprid. in Heliogab c. 29. Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad cenam, item octo luscos, et item octo podagrosos, octo surdos, legi iubet Palatinus codex, octo podagros. Vopiseus tamen in Saturnino diserte podagrosos habet, c. 7. Podagrosi, quod agant habent, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.